monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 73, 1
Burncrasse calidae naturae est, et comesta non multum prodest homini, nec multum laedit. Sed qui gelsucht habet aut fiber, iste burncrasse in patella sweysze, et sic calidum saepe comedat, et curabit eum. Et qui comestos cibos vix digerere potest, burncrasse item in patella sweysze, quia vires eius de aqua sunt, et sic comedat, et iuvabit eum.